monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > 12 > IIII. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODERICUS REX. (a 507)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , III. EPISTULA UNIFORMIS TALIS AD ERULORUM REGEM: AD GUARNORUM REGEM: AD THORINGORUM REGEM THEODERICUS REX. (a 507) <<<     >>> V. INPORTUNO V͐ · T͐ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 509/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, IIII. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODERICUS REX. (a 507)

1 Ideo inter reges affinitatis iura divina coalescere voluerunt, ut per eorum placabilem animum proveniat quies optata populorum.2 hoc enim sacrum est, quod nulla permittitur commotione violari.3 nam quibus obsidibus habeatur fides, si non credatur affectibus? sociantur proximitate domini, ut nationes divisae simili debeant voluntate gloriari et quasi per alveos quosdam concordiae adunata se possint gentium vota coniungere? Quae cum ita sint, miramur animos vestros sic causis mediocribus excitatos, ut cum filio nostro rege Alarico durissimum velitis subire conflictum, ut multi, qui vos metuunt, de vestra concertatione laetentur.4 ambo estis summarum gentium reges, ambo aetate florentes.5 non leviter regna vestra quassatis, si data partibus libertate confligitis.6 virtus vestra patriae non fiat inopinata calamitas, quia grandis invidia est regum in causis levibus gravis ruina populorum.7 Dicam libere, dicam affectuose quod sentio: impatiens sensus est ad primam legationem arma protinus commovere.8 a parentibus quod quaeritur, electis iudicibus expetatur.9 nam inter tales viros et illis gratum est dare, quos medios volueritis efficere.10 quid de nobis vos ipsi aestimare poteritis, si nos intentiones vestras reliquisse cognoscitis? absit ille conflictus, ubi unus ex vobis dolere poterit inclinatus.11 abicite ferrum, qui in meum pugnare vultis opprobrium.12 Iure patris vobis interminor et amantis.13 ille nos et amicos nostros patietur adversos, qui talia monita, quod non opinamur, crediderit esse temnenda.14 quapropter ad excellentiam vestram illum et illum legatos nostros magnopere credidimus dirigendos, per quos etiam ad fratrem vestrum, filium nostrum regem Alaricum scripta nostra direximus, ut nullatenus inter vos scandala seminet aliena malignitas: sed in pace perseverantes, quae sunt mediis amicis placabiliter finire debeatis.15 Per eos etiam et verbo vobis aliqua dicenda mandamus, ut gentes, quae sub parentibus vestris longa pace floruerunt, subita non debeant concussione vastari.16 illi enim credere debetis, quem vestris utilitatibus arridere cognoscitis, quoniam qui vult alterum in praecipites casus mittere, eum certum est fideliter non monere.
Cassiodorus HOME

bnf2923.168

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik